Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXIV.
| 1 | PSALMUS DAVID. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. |
| 2 | Neque irrideant me inimici mei: et <enim> universi, qui sustinent te, non confundentur. |
| 3 | Confundantur <omnes> iniqua agentes, supervacue. |
| 4 | Vias tuas, Domine, demonstra mihi: <et> semitas tuas edoce me. |
| 5 | Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, <et> te sustinui tota die. |
| 6 | Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. |
| 7 | Delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris. |
| 8 | Secundum misericordiam tuam memento mei + tu ** propter bonitatem tuam, Domine. |
| 9 | Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via. |
| 10 | Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas. |
| 11 | Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. |
| 12 | Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. |
| 13 | Quis est homo qui timet Dominum? legem statui ei in via, quam elegit. |
| 14 | Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius haereditabit terram. |
| 15 | Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius, ut manifestetur illis. |
| 16 | Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. |
| 17 | Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego. |
| 18 | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me. |
| 19 | Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte universa delicta mea. |
| 20 | Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me. |
| 21 | Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. |
| 22 | Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te. |
| 23 | Libera, Deus Israel, ex omnibus tribulationibus suis. |
| 24 | IN FINEM, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID]. |
| 25 | Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido: non erubescam, neque irrideant me inimici mei. |
| 26 | Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur: confundantur iniqua facientes vane. |
| 27 | Vias tuas, Domine, notas fac mihi: et semitas tuas edoce me. |
| 28 | Dirige me in veritate tua, et doce me: quia [Ms. quoniam] tu es Deus salutaris [Ms. salvator] meus, et te sustinui tota die. |
| 29 | Reminiscere miserationum tuarum, Domine: et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt. |
| 30 | Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris: secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, propter bonitatem tuam, Domine. |
| 31 | Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem statuit [Ms. statuet] delinquentibus in via. |
| 32 | Diriget mites in iudicio: docebit mansuetos vias suas. |
| 33 | Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. |
| 34 | Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo, copiosum [Ms. multum] est enim. |
| 35 | Quis est homo, qui timeat Dominum? legem statuit [Ms. statuet] ei in via, quam elegit. |
| 36 | Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius haereditatem [Ms. haereditate] possidebit terram. |
| 37 | Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius [Ms. eius] ut manifestetur illis. |
| 38 | Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. |
| 39 | Respice in me, et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego. |
| 40 | Tribulationes cordis mei dilatatae [Ms. multiplicatae] sunt: de necessitatibus meis eripe [Ms. libera] me. |
| 41 | Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte omnia peccata mea. |
| 42 | Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me. |
| 43 | Custodi animam meam et eripe me: Domine, non confundar, quoniam invocavi te. |
| 44 | Innocentes et recti adhaeserunt mihi: quoniam sustinui te, Domine. |
| 45 | Redime me, Deus Israel, ex omnibus augustiis meis. |