Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XIX.
| 1 | IN FINEM, PSALMUS DAVID. Exaudiat te Dominus, in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob. |
| 2 | Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te. |
| 3 | Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat. |
| 4 | DIAPSALMA. Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet. |
| 5 | Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur. |
| 6 | Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi, quoniam salvum fecit Dominus Christum suum. |
| 7 | Exaudiet illum de coelo sancto suo: in potentatibus salus dexterae eius. |
| 8 | Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. |
| 9 | Ipsi obligati sunt et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus. |
| 10 | Domine, salvum fac regem <et ex> audi nos in die qua invocaverimus <te> PSALMUS DAVID [Ms. IN FINEM PSALMUS IPSI DAVID]. |
| 11 | Exaudiat te Dominus, in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob. |
| 12 | Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te. |
| 13 | Memor sit Dominus omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat [Ms. faciat]. |
| 14 | DIAPSALMA. Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet. |
| 15 | Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. |
| 16 | Impleat Dominus omnes petitiones tuas, nunc cognovi, quoniam salvum faciet [Ms. facit] Dominus Christum suum: et exaudiet illum de coelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae eius. |
| 17 | Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. |
| 18 | Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem resurreximus, et erecti sumus. |
| 19 | Domine, salvum fac regem: et exaudi nos in die qua [Ms. in qua] invocaverimus te. |