Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XVIII.
| 1 | IN FINEM, PSALMUS DAVID. Coeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum. |
| 2 | Dies diei eructat verbum: et nox nocti indicat scientiam. |
| 3 | Non sunt loquelae neque sermones: quorum non audiantur voces eorum. |
| 4 | In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis <terrae> verba eorum. |
| 5 | <In> sole posuit tabernaculum suum: et ipse, tamquam sponsus, procedens de thalamo suo. |
| 6 | Exsultavit, ut gigas, ad currendam viam: a summo coelo egressio eius. |
| 7 | Et occursus eius, usque ad summum eius: nec est qui se abscondat a calore eius. |
| 8 | Lex Domini immaculata, convertens animas: testimonium Domini fidele: sapientiam praestans parvulis. |
| 9 | Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda: praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. |
| 10 | Timor Domini sanctus, permanens in saeculum รท saeculi> iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa. |
| 11 | Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum. |
| 12 | Et enim> servus tuus custodit ea: in custodiendis illis retributio multa. |
| 13 | Delicta quis intelligit? Ab occultis <meis> munda me: et ab alienis parce servo tuo. |
| 14 | Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo. |
| 15 | <Et> erunt, ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo <semper> Domine, adiutor meus, et redemptor meus. |
| 16 | IN FINEM, PSALMUS DAVID. Coeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum. |
| 17 | Dies diei eructat verbum: et nox nocti indicat scientiam. |
| 18 | Non sunt loquelae neque sermones: quorum non audiantur voces eorum. |
| 19 | In omnem terram exivit [Ms. exiit] sonus corum: et in fines orbis terrae verba eorum. |
| 20 | In sole posuit tabernaculum suum: et ipse, tamquam sponsus, procedens de thalamo suo. |
| 21 | Exsultavit, ut gigas, ad currendam viam, a summo coelo egressio eius: et occursus eius, usque ad summum eius, nec est qui se abscondat a calore eius. |
| 22 | Lex Domini irreprehensibilis [Ms. immaculata], convertens animas: testimonium Domini fidele: sapientiam praestans parvulis. |
| 23 | Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda: praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. |
| 24 | Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi: iudicia Dei [Ms. Domini] vera, iustificata in semetipsis. |
| 25 | Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum. |
| 26 | Nam et servus tuus custodit ea: in custodiendo illa retributio multa. |
| 27 | Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine: et ab alienis parce servo tuo. |
| 28 | Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo. |
| 29 | Et erunt, ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. |
| 30 | Domine, adiutor meus, et redemptor meus. |