Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XV.
| 1 | TITULI INSCRIPTIO IPSI DAVID. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. |
| 2 | Sanctis, qui sunt in terra eius> mirificavit + omnes ** voluntates meas in eis. |
| 3 | Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. |
| 4 | Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: nec memor ero nominum eorum, per labia mea. |
| 5 | Dominus, pars haereditatis meae et calicis mei: tu es, qui restitues haereditatem meam mihi. |
| 6 | Funes ceciderunt mihi in praeclaris: et <enim> haereditas mea praeclara est mihi. |
| 7 | Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum: insuper, et usque ad noctem, increpuerunt me renes mei. |
| 8 | Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. |
| 9 | Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea <insuper> et caro mea requiescet in spe. |
| 10 | Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. |
| 11 | Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua <usque ** in finem. |
| 12 | IN TITULI INSCRIPTIONE, IPSI DAVID. Conserva me, Domine, quoniam in te speravi: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges [Ms eges]. |
| 13 | Sanctis qui in terra sunt eius, mirificavit omnes voluntates meas inter illos [Ms. in illis]. |
| 14 | Multiplicatae sunt enim [Ms. tac. enim] infirmitates eorum: postea acceleraverunt. |
| 15 | Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: nec memor ero nominum [Ms. omnium] illorum, per labia mea. |
| 16 | Dominus, pars haereditatis meae et calicis mei: tu es qui restituisti [Ms. restitues] mihi haereditatem meam. |
| 17 | Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. |
| 18 | Benedicam Dominum, qui mihi tribuit intellectum: insuper, et usque ad noctem, increpaverunt me renes mei. |
| 19 | Providebam Dominum in conspectu meo, semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. |
| 20 | Propter hoc delectatum est cor meum, et exsultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe. |
| 21 | Quoniam non derelinques animam meam in inferno [Ms. infernum]: nec [Ms. neque] dabis sanctum tuum videre corruptionem. |
| 22 | Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua, usque in finem. |