Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS X.
| 1 | IN FINEM, PSALMUS DAVID. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem, sicut passer? Quoniam, ecce peccatores intenderunt arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra: ut sagittent in obscuro rectos corde. |
| 2 | Quoniam, quae perfecisti, destruxerunt: iustus รท autem> quid fecit? Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes eius. |
| 3 | Oculi eius <in pauperem> respiciunt: palpebrae eius interrogant filios hominum. |
| 4 | Dominus interrogat iustum et impium: <qui> autem diligit iniquitatem, odit animam suam. |
| 5 | Pluet super peccatores laqueos, ignis + et> sulphur + et> spiritus procellarum, pars calicis eorum. |
| 6 | Quoniam iustus Dominus, <et> iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius. |
| 7 | IN FINEM, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID]. |
| 8 | In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem [Ms. montes], sicut passer? Quoniam, ecce peccatores tetenderunt [Ms. intenderunt] arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra: ut sagittent in obscuro rectos corde. |
| 9 | Quoniam, quem perfecisti, destruxerunt iustus autem quid fecit? Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes eius. |
| 10 | Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebrae eius interrogant filios hominum. |
| 11 | Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. |
| 12 | Pluit [Ms. Pluet] super peccatores laqueos: ignis, sulphur [Ms. et sulphur] et spiritus procellarum [Ms. procellae], pars calicis eorum. |
| 13 | Quoniam iustus Dominus iustitiam dilexit: aequitatem vidit vultus eius. |