Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS I.
| 1 | GALLICANUM PSALTERIUM. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit: et in cathedra pestilentiae non sedit. |
| 2 | Sed in lege Domini voluntas eius: et in lege eius meditabitur die ac nocte. |
| 3 | Et erit, tamquam lignum, <quod> plantatum <est secus decursus aquarum: quod fructum suum dabit in tempore suo. |
| 4 | Et folium eius non defluet: et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur. |
| 5 | Non sic impii <non sic> sed, tamquam pulvis, quem proiicit ventus <a facie terrae> Ideo non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum: Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit. |
| 6 | ROMANUM PSALTERIUM. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit: et in cathedra pestilentiae non sedit. |
| 7 | Sed in lege Domini fuit voluntas eius: et in lege eius meditabitur die ac nocte. |
| 8 | Et erit, tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum. |
| 9 | Quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non decidet, et omnia quaecumque fecerit, prosperabuntur. |
| 10 | Non sic impii, non sic: sed, tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae. |
| 11 | Ideo non resurgunt impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum. |
| 12 | Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit. |