monumenta.ch > Hieronymus > 111 > 146 > 115 > 108 > 109 > 104 > 116 > 102 > 117 > 107 > 106 > 114 > 119 > 12 > 120 > > 118 > 2 > 1 > > 32 > 35 > 33 > 45 > 41 > 29 > 36 > 37 > 40 > 24 > 44 > 43 > 34 > 28 > 38 > 76 > 22 > 21 > 19 > 26 > > 31 > 39 > 71 > 42 > 25 > 65 > 73 > 27 > 77 > 23 > 80 > 2 > 2 > 48 > 97 > 84 > 87 > 96 > 68 > 82 > 2 > 86 > 99 > 89 > 52 > 60 > 92 > 79 > 85 > 72 > 83 > 90 > 74 > 55 > 46 > 63
Hieronymus, Epistulae, 3, 62 AD TRANQUILLINUM. <<< >>> 64. AD FABIOLAM. De Veste Sacerdotali.
Hieronymus, Epistulae, 3, 63. AD THEOPHILUM.
1 BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Meminit Beatitudo tua, quod eo tempore quo nobiscum tacebas, nunquam ab officiis meus sermo cessaverit: nec consideraverim, quid tu pro dispensatione tunc faceres; sed quid me facere conveniret. Et nunc sumptis Dignationis tuae epistulis, fructum aliquem coepisse me video Evangelicae lectionis. Si enim duri iudicis sententiam creba mulieris inflexit petitio , quanto magis paterna viscera interpellatione sedula molliuntur?2 Quod de Canonibus Ecclesiasticis mones, gratias agimus; 'Quem enim diligit Dominus, corripit; et flagellat omnem filium, quem recipit . Sed tamen scito nobis nihil esse antiquius, quam Christi iura servare, nec Patrum transferre [al. transire] terminos, semperque meminisse Romanam fidem, Apostolico ore laudatam, cuius se esse participem Alexandrina Ecclesia gloriatur.3 Super nefaria haeresi (Origeniana), quod multam patientiam geris: et putas Ecclesiae visceribus incubantes tua posse corrigi lenitate, multis Sanctis displicet: NE DUM PAUCORUM poenitentiam praestolaris, nutrias audaciam perditorum, et factio robustior fiat. Vale in Christo.
Hieronymus HOME
bnf13348.87 bsb4610.282