monumenta.ch > Hieronymus > 111 > 146 > 115 > 108 > 109 > 104 > 116 > 102 > 117 > 107 > 106 > 114 > 119 > 12 > 120 > > 118 > 2 > 1 > > 32 > 35 > 33 > 45 > 41 > 29 > 36 > 37 > 40 > 24 > 44 > 43 > 34 > 28 > 38 > 76 > 22 > 21 > 19
>>> Hieronymus, Epistulae, 2, 20 SEU RESCRIPTUM HIERONYMI AD DAMASUM.
Hieronymus, Epistulae, 2, 19 DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM,
1 Dilectiss. filio HIERONYMO DAMASUS Episcopus in Domino salutem. Commentaria cum legerem Graeco Latinoque sermone in Evangeliorum interpretatione a nostris, id est, orthodoxis viris olim, ac nuper scripta de eo quod legitur, Osanna filio David ; non solum diversa, sed etiam contraria sibimet proferunt. Dilectionis tuae est, ut ardenti illo strenuitatis ingenio, abscisis opinionibus, ambiguitatibusque supplosis, quid se habeat apud Hebraeos, vivo sensu scribas; ut et de hoc, sicut et de multis, tibi curae nostrae in Christo Iesu gratias referant.
Hieronymus HOME
bsb4610.59