Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 1.
| 1 | Baptismus tantum praeterita peccata dimittit. |
| 2 | - CRITOB. Delectatus sum tuorum multiplicatione sermonum, de quibus scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19): sed quid ad causam? Certe hoc fateberis eos, qui Christi baptisma consecuti sunt, non habere peccatum. |
| 3 | Et si absque peccato sunt, iustos esse. |
| 4 | Cumque semel iusti fuerint, si egerint sollicite, posse in sempiternum iustitiam custodire, ac per hoc omne vitare peccatum. |
| 5 | ATTIC. Non erubescis explosam atque damnatam Ioviniani sententiam sequi? Et ille enim his testimoniis tuisque nititur argumentis; immo tu illius inventa sectaris, in Oriente docere desiderans, quae olim Romae, et dudum in Africa condemnata sunt. |
| 6 | Lege ergo quid illi responsum sit, et tibi responsum ducito. |
| 7 | In dogmatibus enim et quaestionibus disserendis non persona, sed causa quaerenda est. |
| 8 | Et tamen hoc scito, baptismum praeterita donare peccata, non futuram servare iustitiam, quae labore et industria, ac diligentia, et semper super omnia Dei clementia custoditur: ut nostrum sit rogare, illius tribuere quod rogatur: nostrum incipere, illius perficere: nostrum offerre quod possumus, illius implere quod non possumus. |
| 9 | Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. |
| 10 | Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat [Al. vigilabit] qui custodit eam (Ps. CXXVI, 1, 2). |
| 11 | Unde et Apostolus praecipit: Sic currite, ut comprehendatis. |
| 12 | Omnes quidem currunt, sed unus accipit coronam (I Cor. IX, 24). |
| 13 | Et in psalmo scriptum est: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ps. V, 13). |
| 14 | Nostra enim victoria et corona victoriae, illius protectione et clypeo paratur [Al. praeparatur]: et hic currimus, ut in futuro comprehendamus: ibi accipiet coronam, qui in hoc saeculo victor exstiterit; nobisque post baptismum dicitur: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid deterius tibi contingat (Ioan. V. 14). |
| 15 | Et: Nescitis quia templum Dei estis; et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei violaverit, disperdet eum Deus (I Cor. III, 16, 17). |
| 16 | Et in alio loco: Dominus vobiscum est, quamdiu vos estis cum eo: si reliqueritis eum, et ille relinquet vos (II Paral. XII, 1). |
| 17 | In cuius putas delubro atque sacrario Christi puritas permanet, templique serenitas nullo nubilo contristatur? Eumdem semper vultum habere non possumus; quod de Socrate falso philosophi [Al. philosopho] gloriantur; quanto magis animum? Multae facies hominum, sic et corda diversa. |
| 18 | Si fieri posset, ut semper aquae baptismatis mersos tenerent, volitantia nos desuper peccata non tangerent: Spiritus sanctus tueretur [Al. tuetur]. |
| 19 | Sed impugnat inimicus, nec victus recedit, sed semper in insidiis est, ut sagittet in occulto rectos corde. |