Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 31.
| 1 | An regnum coelorum in veteri Test. |
| 2 | repromissum. |
| 3 | - Addis praeterea, Regnum coelorum etiam in Testamento veteri repromitti (Tit. CXXIII): ponisque testimonia de apocryphis, cum perspicuum sit, regnum coelorum primum in Evangelio praedicari per Ioannem Baptistam, et Dominum Salvatorem, et Apostolos. |
| 4 | Lege Evangelia. |
| 5 | Ioannes Baptista clamat in deserto: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 1). |
| 6 | Et de Salvatore scriptum est: Ex eo tempore coepit praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17). |
| 7 | Et iterum: Circuibat Iesus civitates et vicos, docens in synagogis [Al. synagoga] eorum, et praedicans regnum Dei (Matth. IX, 35). |
| 8 | Et Apostolis praecipit: Ite et praedicate, dicentes, quoniam appropinquavit regnum coelorum. |
| 9 | Tu autem illos Manichaeos vocas, quia Legi Evangelium praeferentes, in illa umbram, in hoc veritatem esse dicamus, et non intelligis stultitiam tuam impudentiae copulatam. Aliud esse [Al. est] damnare Legem, quod Manichaeus facit; aliud Legi praeferre Evangelium, quae apostolica doctrina est. |
| 10 | In illa enim servi, in hoc praesens Dominus loquitur; ibi promittitur, hic impletur; ibi initia, hic perfectio est; in illa operum fundamenta iaciuntur, hic fidei et gratiae culmen imponitur. |
| 11 | Hoc posuimus, ut egregii praeceptoris doctrina monstraretur. |