Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 25.
| 1 | Librum Pelagii confutat. |
| 2 | - Transeamus ad alia, in quibus perpetua oratione utendum est, ita dumtaxat, ut habeas potestatem refellendi et quaerendi si quid volueris. |
| 3 | C. Audiam patienter, non enim dicam libenter; et magis mirabor ingenium, cuius stupeo falsitatem. |
| 4 | A. Utrum falsa sint an vera quae dicturus sum, cum audieris tunc probabis. |
| 5 | C. Loquere ut vis, mihi decretum est si respondere non potuero, magis silere, quam mendacio acquiescere. |
| 6 | A. Quid interest utrum te tacentem, an loquentem superem, et iuxta Protei fabulam vigilantem capiam, an dormientem? C. Cum dixeris quae volueris, audies quae nequaquam velis. |
| 7 | Veritas enim laborare potest, vinci non potest. |
| 8 | A. Libet sententias tuas parumper discutere, ut intelligant sectatores tui, quam divinum in te mirentur ingenium. |
| 9 | Dicis, Sine peccato esse non posse, nisi qui scientiam legis habuerit, per quod magnam partem Christianorum excludis a iustitia, et qui praedicator es impeccantiae, omnes prope peccatores esse pronuntias. |
| 10 | Quotus enim quisque Christianorum habet legis scientiam, quam in multis Doctoribus Ecclesiae; aut raro, aut difficulter invenias? Verum tu tantae es liberalitatis, ut favorem tibi apud Amazonas tuas concilies, ut in alio loco scripseris, Scientiam legis etiam feminas habere debere: cum Apostolus doceat esse tacendum mulieribus in Ecclesia; et si quid ignorant, domi viros suos debere consulere (I Cor. XIV). |
| 11 | Nec sufficit tibi dedisse agmini tuo scientiam Scripturarum, nisi earum voce et canticis delecteris. |
| 12 | Iungis enim et ponis in titulo, Quod et feminae Deo psallere debeant. |
| 13 | Quis enim ignorat psallendum esse feminis in cubiculis suis, et absque virorum frequentia et congregatione turbarum? Verum tu donas quod non licet; ut quod verecunde facere debeant, et absque ullo arbitro, magistri auctoritate proclament. |