Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 9.
| 1 | Quod futurum numquam est, an possibile sit. |
| 2 | - A. Aliud sunt artes, aliud id quod per artes est. |
| 3 | Medicina et fabrica, et artes caeterae inveniuntur in plurimis: sine peccato autem esse perpetuo, divinae solius est potestatis. |
| 4 | Itaque aut da exemplum qui absque peccato fuerint in perpetuum: aut si dare non potes, confitere imbecillitatem tuam, et noli ponere in coelum os tuum, ut per esse, et esse posse, stultorum illudas auribus. |
| 5 | Quis enim tibi concedet, posse hominem facere quod nullus umquam hominum potuerit? Ne tu dialecticis imbutus quidem es? Si enim potest homo, non posse tollitur. |
| 6 | Si autem non potest, posse subvertitur. |
| 7 | Aut concede mihi aliquem potuisse, quod fieri posse contendis: aut si nullus hoc potuit, invitus teneberis, nullum posse, quod possibile iactitas. |
| 8 | Inter Diodorum et Chrysippum valentissimos dialecticos περὶ δυνάτου ista contentio est. |
| 9 | Diodorus id solum posse fieri dicit, quod aut sit verum, aut verum futurum sit. |
| 10 | Et quidquid futurum sit, id fieri necesse esse. |
| 11 | Quidquid autem non sit futurum, id fieri non posse. |
| 12 | Chrysippus vero et quae non sunt futura, posse fieri dicit: ut frangi hoc margaritum, etiam si id numquam futurum sit. |
| 13 | Qui ergo aiunt hominem posse esse absque peccato si velit, non poterunt hoc verum probare, nisi futurum docuerint. |
| 14 | Cum autem futura incerta sint omnia, et maxime ea quae numquam facta sunt, perspicuum est eos id futurum dicere, quod non sit futurum; Ecclesiaste hanc confirmante sententiam: Omne quod futurum est, iam factum est in priori saeculo. |