monumenta.ch > Hieronymus > 74. DE GENESI. > 89. DE DEUTERONOMIO. > 28. DE REGNORUM LIBRIS. > 46. DE REGNORUM LIBRIS. > 40. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 67. DE REGNORUM LIBRIS. > 93. DE GENESI.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 92. DE REGNORUM LIBRIS. <<<     >>> 94. DE LIBRO IUDICUM.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 93. DE GENESI.

1 Ur Chaldaeorum, ubi mortuus est Aram, frater Abrahae: cuius hodieque, sicut Iosephus refert, tumulus ostenditur.
2 (Et super hoc quid nobis videatur in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.) Ulammaus, pro quo in Hebraeo scriptum habet Luza.
3 Eadem est autem quae et Bethel, sicut supra diximus.
4 Sed et quaedam villa nomine Ulamma in duodecimo Diocaesareae lapide ostenditur contra solis ortum.
5 Us, unde fuit Iob de regione Ausitidi, sed et unus de posteris Esau, appellabatur Us.
6 (De quo in libris Hebraicarum Quaestionum diximus.)
Hieronymus HOME

bnf13348.75