monumenta.ch > Hieronymus > 29. DE GENESI. > 90. DE LIBRO IESU. > 61. DE LIBRO IESU. > 24. DE LIBRO GENESEOS. > 2. DE EXODO. > 21.DE LIBRO IESU. > 35. DE LIBRO IESU. > 86. DE LIBRO IUDICUM. > 30. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 37. DE REGNORUM LIBRIS. > 82. DE IUDICUM LIBRO. > 60. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 92. DE REGNORUM LIBRIS.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 91. DE LIBRO IUDICUM. <<<     >>> 93. DE GENESI.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 92. DE REGNORUM LIBRIS.

1 Thelamuge, locus in quo Abenner misit ad David.
2 Sed sciendum quod pro hoc verbo Aquila interpretatur, extemplo: Symmachus, pro semetipso.
3 Thaad, iuxta Galaad.
4 Thamsa, terminus regni Salomonis.
5 Thermoth, civitas quam aedificavit Salomon in deserto (cuius in libris Hebraicarum Quaestionum fecimus mentionem).
6 Tharsis, unde aurum Salomini deferebatur: hanc putat Iosephus Tarsum urbem esse Ciliciae.
7 Porro iuxta Ezechiel prophetam Carthago sentitur.
8 Siquidem in eo loco, ubi apud Septuaginta Interpretes legimus Carthaginem, in Hebraeo scriptum habet Tharsis.
9 Nonnulli Indiam putaverunt (et de hoc tam in libro Epistolarum , quas ad Marcellam scripsimus, quam in libris Hebraicarum Quaestionum plenius dictum est).
10 Thersa, ubi Asa rex Israel fuit.
11 Thersila, unde fuit Manaen: usque hodie est viculus Samaritanorum in regione Batanaea, qui Thersila dicitur.
12 Therba, unde ortus est Elias propheta, Thesbites.
13 Theman, iuxta Ezechielem civitas Idumaeae.
14 Porro Isaias in visione eam ponit Arabiae.
15 Meminit huius et Ieremias.
16 Abdias autem scribit civitatem Esau.
17 Sed et unus filiorum eius Theman appellabatur sicut supra diximus.
18 287 Tharac, quam in terra Iudaea Evaei condidere.
19 Thalassar, regio Syriae.
20 Thogarma, legimus in Ezechiel.
21 Taphet, legimus in Ieremia (VII, 32) aram Thaphet.
22 Est autem in suburbanis Aeliae usque hodie locus, qui sic vocatur, iuxta piscinam Fullonis, et agrum Acheldema.
Hieronymus HOME

bnf13348.73

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik