Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 90. DE LIBRO IESU.
| 1 | Thaffu, in tribu Iuda civitas, quam expugnavit Iesus, rege illius interfecto. |
| 2 | Diximus et supra de termino Palaestinae et Aegypti qui appellatur Bethtaphu. |
| 3 | Thaanach, civitas quam expugnavit Iesus, rege istius interfecto. |
| 4 | Fuit autem in tribu Manasse separata Levitis, et nunc in quarto milliario oppidi Legionis hoc nomine vicus ostenditur. |
| 5 | Thenath, in tribu Ioseph: hodieque 283 est villa Thena in decimo milliario Neapoleos contra Orientem, descendentibus in Iordanem. |
| 6 | Thaffue, in tribu Ioseph. |
| 7 | Thaphuth, in tribu Manasse. |
| 8 | Theco, usque hodie iuxta desertum civitatis Aeliae vicus ostenditur, unde et Amos propheta fuit. |
| 9 | Thesram, et hanc cum rege suo cepit Iesus. |
| 10 | Therama, in tribu Beniamin. |
| 11 | Tholad, in tribu Iuda, sive Simeonis. |
| 12 | Thabor, terminus Zabulon. |
| 13 | Est autem mons in medio Galilaeae campo (mira rotunditate sublimis), distans a Diocaesarea decem millibus, contra orientalem plagam: qui confinium quoque inter tribum Issachar et Nephtalim fuit. |
| 14 | Thalcha, in tribu Simeon: nunc vicus grandis Iudaeorum vocatur Thella, quasi in sextodecimo milliario Eleutheropoleos contra australem plagam. |
| 15 | Thamnathsara, civitas Iesu filii Nave, in monte sita; de qua et supra sub nomine Thamnae diximus: in qua usque in praesentem diem sepulcrum eius ostenditur in tribu Dan. |
| 16 | . . . . . . . . . . . . . . . . . |