Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 88. DE GENESI.
| 1 | Theman, regio principum Edom in terra Gebalitica, a Theman filio Eliphaz filii Esau sortita vocabulum. |
| 2 | Sed et usque hodie est villa Theman nomine, distans ab urbe Petra quinque millibus, ubi et Romanorum militum praesidium sedet, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum. |
| 3 | Unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. |
| 4 | Sciendum autem, quod omnis Australis regio Hebraice Theman dicitur. |
| 5 | Thamna, ubi oves suas totondit Iudas: ostenditur hodieque vicus praegrandis in finibus Diospoleos euntibus Aeliam, in tribu Dan, sive Iudae. |
| 6 | Thamna, alia civitas principum Edom; sed et concubina Eliphaz filii Esau, Thamna appellata est, quae peperit ei Amalec, unde Amalecitae. |