Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 81. DE LIBRO IESU.
| 1 | Someron, et hanc cepit Iesus, rege illius interfecto. |
| 2 | Dicunt autem nunc pro ea Sebasten vocari oppidum Palaestinae, ubi S. Ioannis Baptistae reliquiae conditae sunt. |
| 3 | Legimus in Regnorum libris (III Reg. XVI, 24), quod Zamri rex Israel emerit montem Semeron, a quodam Semer, et aedificaverit in vertice eius civitatem, quam ex nomine domini appellaverit Semeron. |
| 4 | Seira, et hanc cepit Iesus. |
| 5 | Selcha, civitas in regione Basanitide. |
| 6 | Sior, locus contra faciem Aegypti. |
| 7 | Sed et hodie ostenditur villa nomine Sior inter Aeliam et Eleutheropolim in tribu Iuda. |
| 8 | (Super hoc in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.) Saorth, in tribu Ruben, super Iordanem. |
| 9 | Sochoth, in tribu Gad, super Iordanem. |
| 10 | Syphon, in tribu Gad, super Iordanem. |
| 11 | Sacharoma, in tribu Iuda. |
| 12 | Samem, in tribu Iuda. |
| 13 | Saal, in tribu Iuda, vel Simeon. |
| 14 | Sicelech, quam Achis rex alienigenarum dedit ad inhabitandum David. |
| 15 | Est autem in Daroma sortis Iudae, vel Simeonis. |
| 16 | Sansana, in tribu Iuda. |
| 17 | Selei, in tribu Iuda. |
| 18 | Saara, vicus in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Nicopolim, quasi in decimo milliario, in tribu Dan, sive Iuda. |
| 19 | Soccho (in tribu Iuda). |
| 20 | Sunt autem usque hodie viculi duo pergentibus Aeliam de Eleutheropoli, in nono milliario viae publicae: unus in monte, alter in campo situs, qui Sochoth nuncupantur. |
| 21 | Sarain, in tribu Iuda. |
| 22 | Senam, in tribu Iuda. |
| 23 | Saphir, villa in montanis sita inter Eleutheropolim et Ascalonem, in tribu Iuda. |
| 24 | 274 Soccho, de qua et supra dictum est. |
| 25 | Dicuntur autem Samaritani, qui de Babylone profecti sunt, hunc viculum condidisse. |
| 26 | Sacha, in tribu Iuda. |
| 27 | Selo, in tribu Ephraim, in quo loco arca testamenti mansit, et tabernaculum Domini usque ad tempora Samuelis. |
| 28 | Est autem in decimo milliario Neapoleos in regione Acrabittena. |
| 29 | Sed et Iudae Patriarchae filium Selon appellatum legimus. |
| 30 | Sechem, in tribu Manasses, civitas sacerdotalis et fugitivorum, in monte Ephraim, ubi sepelierunt ossa Ioseph, de qua et supra diximus. |
| 31 | Sames, id est fons Sames, in tribu Beniamin: pro quo Aquila interpretatur, fontem solis. |
| 32 | Semri, in tribu Beniamin. |
| 33 | Sela, in tribu Beniamin. |
| 34 | Sabee, in tribu Simeon. |
| 35 | Sarith, terminus Zabulon. |
| 36 | Sams: pro quo Theodotio et Symmachus transtulerunt, solis. |
| 37 | Semerom, in tribu Zabulon. |
| 38 | Sunem, in tribu Issachar, et usque hodie vicus ostenditur nomine Sulem, in quinto milliario montis Thabor contra australem plagam. |
| 39 | Seon, sive Soen, in tribu Issachar: hodieque ostenditur villa iuxta montem Thabor. |
| 40 | Sasima, terminus Issachar. |
| 41 | Sior, in tribu Aser. |
| 42 | Sennanim, quercus pertinens ad terminum Nephtalim. |
| 43 | Sorech, in tribu Dan, ubi Samson fuisse legimus, iuxta Estaol (de qua iam supra diximus). |
| 44 | Samer, in tribu Dan: de qua et supra memoravi, sub nomine Bethsamis. |
| 45 | Salabim, in tribu Dan, usque hodie grandis vicus ostenditur in finibus Sebastenes nomine Salaba. |
| 46 | Sepheth, locus Chananaeorum. |