monumenta.ch > Hieronymus > 92. DE REGNORUM LIBRIS. > 79. DE EXODO. > 45. DE LIBRO IESU. > 71. DE LIBRO IESU. > 97. DE LIBRO IESU. > 80. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 79. DE EXODO. <<<     >>> 81. DE LIBRO IESU.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 80. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

1 Selmona, castra filiorum Israel in deserto.
2 Saphar, mons Saphar in deserto, castra filiorum Israel.
3 Sattim, ubi populus pollutus est fornicatione filiarum Moab.
4 Est autem iuxta montem Phogor: unde et Iesus exploratores ad investigandam et noscendam misit Iericho.
5 Sabama, civitas Moab, in terra Galaad, quae cecidit in sortem tribus Ruben.
6 Meminit et huius Isaias in visione contra Moab.
7 Selcha, civitas regis Og, in regione Basanitide.
8 Senna, terminus Iudaeae, et usque hodie ostenditur in septimo lapide Ierichus contra septentrionalem plagam villa quaedam nomine Magdalsena (quod interpretatur, turris Senna).
9 271 Sephama, terminus Iudae ad solis ortum.
10 Sadada, terminus Iudae.
Hieronymus HOME

bnf13348.72