monumenta.ch > Hieronymus > 92. DE REGNORUM LIBRIS. > 79. DE EXODO.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 78. DE GENESI. <<<     >>> 80. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 79. DE EXODO.

1 Soccoth, prima mansio filiorum Israel in deserto, postquam de Aegypto sunt profecti, antequam mare transiret Rubrum.
2 Sin, desertum inter mare Rubrum et solitudinem Sina.
3 Nam de hoc deserto filii Israel venerunt in Raphidim, et a Raphidim in desertum Sina, iuxta montem Sina, ubi Moyses tabulas legis accepit.
4 Desertum autem Sin idem dicit esse Scriptura quod et Cades, sed et hoc iuxta Hebraeos.
5 Caeterum in Septuaginta Interpretibus non habetur.
Hieronymus HOME

bnf13348.72