monumenta.ch > Hieronymus > 94. DE LIBRO IUDICUM. > 23. DE EVANGELIIS. > 70. DE EXODO. > 62. DE LIBRO IUDICUM. > 31. DE LIBRO IESU. > 78. DE GENESI.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 77. DE REGNORUM LIBRIS. <<<     >>> 79. DE EXODO.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 78. DE GENESI.

1 Sidon, urbs Phoenices insignis, olim terminus Chananaeorum ad Aquilonem respiciens, et postea regionis Iudaeae.
2 Cecidit autem in sortem tribus Aser, sed non eam possedit, quia hostes nequaquam valuit expellere.
3 Sennaar, campus Babylonis, in quo turris exstructa est.
4 Unde egressus Assur aedificavit Ninevem.
5 Meminit huius loci Iosephus in primo Antiquitatum libro, ita scribens: « De campo qui in Babylonia regione vocatur Sennaar, narrat Hestiaeus historicus, dicens: Quidam sacerdotum profugi de templo Enyalii Iovis sacra rapientes, in Sennaar campum Babyloniae pervenere.
6 Sichem et Salem, quae (Latine et Graece) Sicima vocata est, civitas Iacob, nunc deserta.
7 Ostenditur autem locus in suburbanis Neapoleos iuxta sepulcrum Ioseph; quam subvertit Abimelec, et seminavit in ea salem, sicut in libro Iudicum (Iud. IX, 45) scriptum est.
8 Postea vero instaurata est a Ieroboam, ut Regnorum narrat historia , et sita est in finibus tribus Ephraim.
9 Sed et filius Emmor appellabatur Sichem, a quo et locus nomen acceperat.
10 Fuit autem et altera Sichem in monte Ephraim, civitas fugitivorum.
11 Sennaar, unde fuit Amarfal, qui adversus reges Sodomorum bellum gessit.
12 Sodoma, civitas impiorum divino igne consumpta, iuxta mare Mortuum.
13 267 Seboim, et haec civitas impiorum in aeternos cineres dissoluta, iuxta urbem quondam Sodomam.
14 Sophera, mons orientis in India, iuxta quem habitaverunt filii Iectan, filii Heber.
15 Quos Iosephus refert a Cophene flumine et Indiae regionibus usque ad id locorum pervenisse, ubi appellatur regio Hieria: sed et classis Salomonis per triennium hinc quaedam commercia deportabat.
16 Soora, urbs iuxta Sodomam, quae et Segor et Zoara (de qua et supra diximus).
17 Save, civitas antiqua in qua habitaverunt Amorrhaei, gens valida, super regionem Sodomae, quam excidit Chodologomor.
18 Seir, mons in terra Edom, in qua habitavit Esau in regione Gebalena: quae ex eo quod Esau pilosus esset et hispidus, Seir, id est, pilosi nomen accepit.
19 In quibus locis antea habitavit Chorraeus, quem interfecit Chodologomor.
20 Meminit montis Seir et Isaias in visione Idumaeae.
21 Salem, civitas Sicimorum, quae est Sichem; sed et alia villa ostenditur usque in praesentem diem (Iuxta Aeliam contra occidentalem plagam hoc nomine; in octavo quoque lapide a Scythopoli in campo vicus Salumias appellatur: Iosephus vero Salem esse affirmat , in qua regnavit Melchisedec, quae postea dicta est Solyma, et ad extremum, Ierosolymae nomen accepit).
22 Sur, ubi invenit Angelus ancillam Sarae Agar, inter Cades et Barad.
23 Extenditur autem desertum Sur usque ad mare Rubrum, quod ad Aegypti confinia pervenit.
24 Porro Cades, solitudo est super urbem Petram: sed et Scriptura desertum Cades contra faciem Aegypti extendi memorat, ad quod primum venere Hebraei, Rubro mari transvadato.
25 270 Segor, quae et Bala et Zoara, una de quinque civitatibus Sodomorum ad preces Lot de incendio reservata, quae usque nunc ostenditur.
26 Meminit huius et Isaias in visione contra Moab, de qua et supra diximus.
27 Sene, id est, tabernacula, locus in quo habitavit Iacob regressus de Mesopotamia (qui lingua Hebraica appellatur Soccoth ).
Hieronymus HOME

bnf13348.71

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 77. DE REGNORUM LIBRIS. <<<     >>> 79. DE EXODO.
monumenta.ch > Hieronymus > 94. DE LIBRO IUDICUM. > 23. DE EVANGELIIS. > 70. DE EXODO. > 62. DE LIBRO IUDICUM. > 31. DE LIBRO IESU. > 78. DE GENESI.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik