Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 76. DE LIBRO IESU.
| 1 | Remmon, in tribu Simeonis, vel Iudae: hodieque est vicus nomine Remmon, iuxta Aeliam contra Aquilonem in quintodecimo eius milliario. |
| 2 | Rogel, nomen fontis in tribu Beniamin. |
| 3 | Rama, in tribu Beniamin civitas Saulis in sexto milliario ab Aelia ad septentrionalem plagam contra Bethel. |
| 4 | Meminit huius et Ieremias. |
| 5 | Recem, in tribu Beniamin. |
| 6 | Remmon, petra Remmon, in tribu Simeonis, sive Zabulon. |
| 7 | Rabboth, in tribu Issachar: est usque hodie alia villa Rebbo in finibus Eleutheropoleos ad solis ortum. |
| 8 | Rethom, in tribu Issachar. |
| 9 | Roob, in tribu Aser, civitas separata Levitis. |
| 10 | Rama, in tribu Aser, usque ad civitatem munitam Tyriorum. |
| 11 | Rama in tribu Nephtalim. |
| 12 | Idcirco eadem nomina viculorum tribubus variis assignantur, quia cum apud nos unum nomen sonare videantur, apud Hebraeos diversis scripta sunt litteris. |
| 13 | Reccath, in tribu Nephtalim. |
| 14 | Ruma, quae et Aria, ubi sedit Abimelech, sicut in libro Iudicum (IX, 41) scriptum est, quae nunc appellatur Remphis. |
| 15 | Est autem in finibus Diospoleos, et a plerisque Arimathaea nunc dicitur. |