monumenta.ch > Hieronymus > 29. DE GENESI. > 90. DE LIBRO IESU. > 61. DE LIBRO IESU. > 24. DE LIBRO GENESEOS. > 2. DE EXODO. > 21.DE LIBRO IESU. > 35. DE LIBRO IESU. > 86. DE LIBRO IUDICUM. > 30. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 37. DE REGNORUM LIBRIS. > 82. DE IUDICUM LIBRO. > 60. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 92. DE REGNORUM LIBRIS. > 36. DE IUDICUM LIBRO. > 75. DE PENTATEUCHO.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 74. DE GENESI. <<<     >>> 76. DE LIBRO IESU.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 75. DE PENTATEUCHO.

1 Rooboth, civitas Assyriorum, quam aedificavit Assur, egrediens de terra Sennaar (Et de hac in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus).
2 Rooboth, urbs alia iuxta fluvium ubi erat rex Edom, et usque hodie est praesidium in regione Gabalena (et vicus grandis qui hoc vocabulo nuncupatur).
3 Ramesse, urbs quam aedificaverunt filii Israel in Aegypto: olim autem et universa provincia sic vocabatur, in qua habitavit Iacob una cum liberis suis.
4 Roob, quam transierunt exploratores, qui ab Iesu filio Nave missi sunt, et usque hodie vicus Rooba in quarto lapide Scythopoleos sic vocatur, qui et Levitis separatus fuit.
5 Raphaca, in deserto ubi filii Israel castrametati sunt.
6 Raphidim, locus in deserto iuxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae, cognominatusque est Tentatio: ubi et Iesus adversus Amalec dimicat prope Pharan.
7 Rathma (in deserto), castra filiorum Israel.
8 Remmon Phares, ubi filii Israel castrametati sunt.
9 Ressa, castra filiorum Israel.
10 Rammoth, in tribu Gad, civitas sacerdotalis et fugitivorum in terra Gallaaditide.
11 Nunc autem est vicus in quinto 262 decimo milliario Philadelphiae contra Orientem.
12 Recem, haec est Petra civitas Arabiae, in qua regnavit Recem, quem interfecerunt filii Israel.
13 Dicitur ipse rex quoque Madian.
Hieronymus HOME

bnf13348.70