monumenta.ch > Hieronymus > 41. DE LIBRO IUDICUM. > 65. DE LIBRO IESU. > 84. DE GENESI. > 73. DE IESU ET REGNORUM LIBRIS.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 72. DE PENTATEUCHO. <<<     >>> 74. DE GENESI.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 73. DE IESU ET REGNORUM LIBRIS.

1 Osa, in tribu Aser.
2 Oram, in tribu Nephtalim.
3 Ophir, unde sicut in Regnorum libris legimus, aurum afferebatur Salomoni.
4 Fuit autem unus de posteris Heber, nomine Ophir, ex cuius stirpe venientes a fluvio Cophene, usque ad regionem Indiae, quae vocatur Hieria, habitasse, refert Iosephus, a quo puto et regionem vocabulum consecutam.
5 On, civitas Samariae, pro qua in Hebraico scriptum est aun ( ), quod et Aquila et Symmachus interpretatur, inutile; Theodotion, iniquitatem.
6 Ocho, civitas sacerdotalis.
7 Oronaim, urbs Moabitarum, sicut in Ieremia scriptum est.
Hieronymus HOME

bnf13348.70