monumenta.ch > Hieronymus > 92. DE REGNORUM LIBRIS. > 79. DE EXODO. > 45. DE LIBRO IESU. > 71. DE LIBRO IESU. > 97. DE LIBRO IESU. > 80. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 33. DE EVANGELIIS. > 68. DE EVANGELIIS.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 67. DE REGNORUM LIBRIS. <<<     >>> 69. DE GENESI.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 68. DE EVANGELIIS.

1 Nazareth: unde et Dominus noster atque Salvator Nazaraeus vocatus est: sed et nos apud Veteres quasi opprobrio Nazaraei dicebamur, quos nunc Christianos vocant.
2 Est autem usque hodie in Galilaea viculus contra Legionem, in quintodecimo eius milliario ad orientalem plagam iuxta montem Thabor (nomine Nazara).
3 Naim, oppidulum, in quo filium viduae a mortuis Dominus suscitavit, et usque hodie, in secundo milliario Thabor montis ostenditur, contra meridiem iuxta Aendor.
Hieronymus HOME

bnf13348.70