monumenta.ch > Hieronymus > 92. DE REGNORUM LIBRIS. > 79. DE EXODO. > 45. DE LIBRO IESU. > 71. DE LIBRO IESU. > 97. DE LIBRO IESU. > 80. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 33. DE EVANGELIIS. > 68. DE EVANGELIIS. > 41. DE LIBRO IUDICUM. > 48. DE GENESI. > 65. DE LIBRO IESU.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 64. DE QUINQUE MOSIS LIBRIS. <<<     >>> 66. DE LIBRO IUDICUM.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 65. DE LIBRO IESU.

1 Nepheddor (quod Symmachus interpretatur maritimam); Dor autem est oppidum iam desertum in nono milliario Caesareae, pergentibus Ptolemaidem.
2 Naftho, nomen fontis in tribu Beniamin.
3 Naama, civitas tribus Iudae.
4 Neesib, in tribu Iuda, quae nunc vocatur Nasibi, in septimo milliario Eleutheropoleos pergentibus Chebron.
5 Nepsam in tribu Iuda.
6 Naaratha, in tribu Ephraim, et nunc est Naorath villula Iudaeorum, in quinto milliario Ierichus.
7 Napheth, in tribu Manasse.
8 Naalol, in tribu Zabulon, civitas separata Levitis.
9 Neceb, in tribu Nephtalim.
Hieronymus HOME

bnf13348.69