Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 64. DE QUINQUE MOSIS LIBRIS.
| 1 | Naid, terra in qua habitavit Cain, vertitur autem in salum, id est, motum, sive fluctuationem. |
| 2 | Nineve, urbs Assyriorum, quam aedificavit Assur egrediens de terra Senaar. |
| 3 | Est et alia usque hodie civitas Iudaeorum nomine Nineve in angulo Arabiae (quam nunc correpte Nineve vocant). |
| 4 | Naaliel, iuxta Arnonem castra filiorum Israel. |
| 5 | Nabau (quod Hebraice dicitur Nebo ), mons supra Iordanem contra Ierichum in terra Moab, ubi Moses mortuus est: et usque hodie ostenditur in sexto milliario urbis Esbus contra orientalem plagam. |
| 6 | Nabo, civitas filiorum Ruben in regione Galaad: cuius meminit Isaias in visione contra Moab, et Ieremias. |
| 7 | Est vero et cuiusdam viri vocabulum Nabau, qui Caan ( Chanaath ), et caeteros vicos, qui circum eam erant, ex suo nomine nuncupavit Naboth ( Nobe ). |
| 8 | Sed et usque hodie ostenditur desertus locus Naba, distans a civitate Esbus millibus octo contra meridianam plagam. |
| 9 | Negeb, Auster: apud Hebraeos Nageb dicitur, quod Symmachus interpretatur, meridiem. |
| 10 | (Sciendum autem quod eadem plaga apud Hebraeos tribus vocabulis appellatur, Nageb, Theman, Darom, quod nos possumus Austrum, Africum, et Meridiem, sive Eurum interpretari.) |