monumenta.ch > Hieronymus > 29. DE GENESI. > 90. DE LIBRO IESU. > 61. DE LIBRO IESU.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 60. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. <<<     >>> 62. DE LIBRO IUDICUM.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 61. DE LIBRO IESU.

1 Maceda, in hac conclusit Iesus quinque reges in spelunca, quos interfecit cum rege Maceda, quae fuit in tribu Iuda: et nunc est in octavo milliario Eleutheropoleos contra solis ortum.
2 Madon, civitas in qua fuit rex Iobab, adversus quem Iesus bellum gessit.
3 Massepha, in tribu Iuda, apud quam habitabat Iephte iuxta Cariathiarim, ubi quondam arca testamenti fuit, et Samuel populum iudicavit.
4 Meminit huius et Ieremias.
5 Merrom, aquae ad quas, exercitu praeparato, castra sunt posita.
6 Est autem nunc vicus Merrus nomine in duodecimo milliario urbis Sebastae iuxta Dothaim.
7 Massephothmaim, pro quo Aquila, Massephoth aquae: Symmachus, Massephoth maris, interpretati sunt.
8 Machathi, urbs Amorrhaeorum super Iordanem iuxta montem Aermon, de qua exterminare non valuerunt filii Israel Machathaeum.
9 Marom, et hanc cepit Iesus, rege illius 246 interfecto.
10 Mageddo (et hanc cepit Iesus, rege illius interfecto): quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, nequaquam possedit eam, quia pristinos habitatores nequivit expellere.
11 Misor: pro quo Aquila et Symmachus, humilem interpretati sunt.
12 Est autem civitas tribus Ruben, separata Levitis in regione Gabalena.
13 Medaba, usque hodie urbs Arabiae, antiquum nomen retinens iuxta Esebon.
14 Maphaath, in tribu Beniamin.
15 Sed et alia est trans Iordanem, in qua praesidium Romanorum militum sedet propter viciniam solitudinis.
16 Masapha, in tribu Gad, separata Levitis.
17 Est autem et alia nunc Maspha, in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Aeliam, pertinens ad tribum Iudae.
18 Maanaim, in tribu Gad, separata Levitis, in regione Galaaditide.
19 Moladab, in tribu Iudae, sive Simeonis.
20 Medemena, in tribu Iudae, cuius meminit Isaias: et nunc est Menois oppidum iuxta civitatem Gazam.
21 Magdala, in tribu Iuda.
22 Maresa, in tribu Iuda: cuius nunc tantummodo sunt ruinae in secundo lapide Eleutheropoleos.
23 Maon, in tribu Iuda, contra solis ortum Daromae.
24 Maroth, in tribu Iuda.
25 Maddi, in tribu Iuda.
26 Masfa, in tribu Beniamin.
27 Machoth, in tribu Manasse.
28 Marala, ascensus Zabulon.
29 Masan, in tribu Aser, iuxta Carmelum ad mare, civitas separata Levitis.
30 247 Mare Salinarum, quod vocatur Mortuum, sive mare Asphalti, id est, bituminis, inter Iericho et Zoaram.
31 Meeleb terminus Nephtalim.
32 Magdiel, in tribu Nephtalim, et hodieque parvus vicus ostenditur in quinto milliario Dorae, pergentibus Ptolemaidem.
33 Mons Olivarum, ad orientem Ierusalem, in quo discipulos erudiebat Iesus.
Hieronymus HOME

bnf13348.69

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 60. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. <<<     >>> 62. DE LIBRO IUDICUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 29. DE GENESI. > 90. DE LIBRO IESU. > 61. DE LIBRO IESU.