monumenta.ch > Hieronymus > 60. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 59. DE EXODO. <<<     >>> 61. DE LIBRO IESU.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 60. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

1 Memoriae, id est, sepulcra concupiscentiae, castra filiorum Israel in deserto, ubi post esum carnium ascendit ira Dei super illos.
2 Maceloth, castra filiorum Israel in solitudine.
3 Masuruth, castra filiorum Israel in deserto.
4 Matthane, quae nunc dicitur Masechana.
5 Sita est autem in Arnone, duodecimo procul milliario contra orientalem plagam Medabus.
6 Misor, civitas Og regis Basan.
7 (Significat autem Misor, loca plana atque campestria.) Machanarath, terminus urbis Amman, quae et Philadelphia dicitur.
8 Madobares, quam nos vocamus eremum, hanc Hebraei Madrarim nominant.
9 Misaida, filiorum Iacim, locus in solitudine, in quo obiit Aaron.
Hieronymus HOME

bnf13348.69