Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 58. DE GENESI.
| 1 | Messe, regio Indiae, in qua habitaverunt filii Iectan, filii Heber. |
| 2 | Mambre, haec est Chebron, iuxta quam sepultus est Abraham cum Isaac et Iacob: de qua et supra diximus. |
| 3 | Mambre autem vocabatur et unus amicorum Abraham. |
| 4 | 242 Madian, urbs ab uno filiorum Abraham ex Chetthura sic vocata. |
| 5 | Est autem trans Arabiam ad meridiem in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri: unde vocantur Madianaei, et Madianaea regio. |
| 6 | Legimus et filias Iobab soceri Mosis, filias Madian. |
| 7 | Sed haec alia civitas est ὁμώνυμος eius, iuxta Arnonem et Areopolim, cuius nunc ruinae tantummodo demonstrantur. |
| 8 | Moab, ab uno filiorum Lot, qui vocabatur Moab, urbs Arabiae, quae nunc Areopolis dicitur, sic vocata est: cuius et supra meminimus. |
| 9 | Appellatur autem Moab ex nomine urbis et regio. |
| 10 | Porro ipsa civitas, quasi proprium vocabulum possidet. |
| 11 | Rabbath Moab (id est grandis Moab). |
| 12 | Masseca, civitas regni Edom, circa Gebalenen. |
| 13 | Mabsar, usque ad praesentem diem vicus grandis in regione Gebalena, appellatur Mabsara ad urbem Petram pertinens. |
| 14 | Magediel, et haec in regione Gebalena possessa quondam a ducibus Edom. |