Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 56. DE IUDICUM LIBRO.
| 1 | Laboemath: pro quo Aquila interpretatur, ingressus Emath. |
| 2 | Lesem: hanc filii Dan vi captam, cognominaverunt Dan. |
| 3 | Luza altera, iuxta Bethel, in terra Cetthim, quam condidit ille qui abierat de Bethel, sicut narrat historia. |
| 4 | Lechi: pro quo Aquila et Theodotio interpretantur, maxillam (de qua iam et supra diximus). |
| 5 | Laisa, hanc filii Dan captam manu, possederunt, cum esset procul a Sidone, et vocaverunt eam Dan. |
| 6 | Fuit autem terminus terrae Iudaeae, contra Septentrionem, a Dan usque ad Bersabee se tendentis. |
| 7 | Meminit huius et Isaias. |
| 8 | Sita est autem iuxta Paneadem, de qua Iordanis fluvius erumpit. |