Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 52. DE REGNORUM LIBRIS.
| 1 | Ioar, saltus, in quo examen apum fuit. |
| 2 | Ierameli, regio Allophylorum. |
| 3 | Iether, ad quam misit David: nunc est villa in Daroma, nomine Ietthira, de qua supra diximus. |
| 4 | Iecmaam, civitas principum Salomonis. |
| 5 | Itabyrium: pro quo Aquila et Symmachus in Osee propheta transtulerunt, Thabor. |
| 6 | Est autem mons Thabor in Campo maximo ad orientalem plagam Legionis. |
| 7 | Iecthoel, nomen petrae in Regnorum libris. |
| 8 | Iethaba, urbs antiqua Iudaeae. |
| 9 | Inaczeb: pro quo Symmachus transtulit, in valle Zeb. |
| 10 | Inachim, sive Inbachim: pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt, in fletu. |
| 11 | Meminit huius et Michaeas propheta. |
| 12 | 238 Ioppe, oppidum Palaestinae maritimum in tribu Dan. |
| 13 | Inaraba: pro quo Aquila transtulit, in humili, vel plano: porro Symmachus, in campestri. |
| 14 | Ituraea et Trachonitis regio, cuius Tetrarcha fuit Philippus: sicut in Evangeliis legimus. |
| 15 | Trachonitis autem dicitur terra iuxta desertum Arabiae, quod Bostrae iungitur. |
| 16 | . . . . . . . . . . . . . . |