Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 51. DE IESU NAVE.
| 1 | Ierusalem, in qua regnavit Adonibesec, et postea eam tenuere Iebusaei, e quibus et sortita vocabulum est, quos multo post tempore David exterminans, totius eam Iudaeae provinciae metropolim fabricatus est: eo quod ibi locum templi emerit (et impensas structurae Salomoni filio dereliquerit: Hanc esse Iosephus refert), quae in Genesi scribitur Salem, sub rege Melchisedech. |
| 2 | Fuit autem in tribu Beniamin. |
| 3 | Iebus, ipsa est quae et Ierusalem. |
| 4 | Iarim, civitas Gabaonitarum. |
| 5 | Iarimuth, civitas quam subvertit Iesus, in tribu Iuda, quarto distans ab Eleutheropoli lapide, iuxta villam Esthaol. |
| 6 | Isimoth, ubi absconditus est David: de qua et supra quid nobis videretur diximus, ponentes Bethsimuth. |
| 7 | Sed et in Regnorum libro primo, pro Isimuth, Aquila interpretatur, dissipatam: Symmachus vero, desertam. |
| 8 | Iedna, in sexto ab Eleutheropoli lapide pergentibus Chebron. |
| 9 | Ieconam, civitas Carmeli, quam cepit Iesus, rege illius interfecto. |
| 10 | Iair, civitas tribus Manasse. |
| 11 | Iamnel, in tribu Iuda, usque hodie oppidum Palaestinae Iamnia, inter Diospolim et Azotum. |
| 12 | Iabir, civitas litterarum in tribu Iuda. |
| 13 | Iathur, in tribu Iuda. |
| 14 | Iermus, in tribu Iuda. |
| 15 | Est autem usque hodie villa Iermucha, in decimo ab Eleutheropoli lapide ascendentibus Aeliam. |
| 16 | Iectael, in tribu Iuda. |
| 17 | 234 Iectan, in tribu Iuda. |
| 18 | Iether, in tribu Iuda, civitas sacerdotalis. |
| 19 | Et nunc est villa praegrandis Iethira nomine, in vicesimo milliario Eleutheropoleos: habitatores quoque eius omnes christiani sunt. |
| 20 | Sita est autem in interiori Daroma, iuxta Malathan. |
| 21 | Diximus de hac et supra. |
| 22 | Ianum, in tribu Iuda: est villa Ianua, in tertio milliario Legionis contra Meridiem. |
| 23 | Sed non videtur ipsa esse quae scribitur. |
| 24 | Ietan, in tribu Iuda, civitas sacerdotalis, est hodieque vicus praegrandis Iudaeorum in decimo octavo lapide ab Eleutheropoli ad australem partem in Daroma. |
| 25 | Iesrael, in tribu Iuda: sed non est ipsa quae supra. |
| 26 | Iezrael, in tribu Manasse: hodieque praegrandis vicus ostenditur in Campo maximo inter Scythopolim et Legionem. |
| 27 | Fuit autem terminus Issachar. |
| 28 | Sed et unus de posteris Ephratae, sicut in Paralipomenon legimus , vocatus est Iezrael. |
| 29 | Iecdaan, in tribu Iuda. |
| 30 | Iephlethi, in tribu Ioseph. |
| 31 | Iano, in tribu Ephraim. |
| 32 | Hanc quoque cepit rex Assyriorum: et hodieque vicus ostenditur Iano, in Acrabittena regione, in duodecimo lapide Neapoleos contra Orientem. |
| 33 | Iamin: pro quo Aquila et Symmachus interpretantur, dexteram. |
| 34 | Iaseb : pro quo Hebraei, habitatores legunt. |
| 35 | Inemec: pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt, in vallem. |
| 36 | Ieblaam, in tribu Manasse, de qua alienigenas non valuit expellere. |
| 37 | Ierphel, in tribu Beniamin. |
| 38 | Iecnal, in tribu Zabulon, Levitis civitas separata. |
| 39 | Iasthie, in tribu Zabulon: nunc usque Ioppe vocatur, ascensus Iapho. |
| 40 | Sed et oppidum Sycaminum nomine, de Caesarea Ptolemaidem pergentibus super mare, propter montem Carmelum Epha dicitur. |
| 41 | 235 Iephthael, in tribu Zabulon. |
| 42 | Iadela, in tribu Zabulon. |
| 43 | Iermoth, in tribu Issachar, urbs sacerdotibus separata. |
| 44 | Posuimus et supra Ierimuth, cuius et Osee propheta meminit. |
| 45 | Icoc, sortis Nephtali, in confinio trium tribuum: id est, in tribu Zabulon ad australem plagam, in tribu Aser ad occidentem, porro in tribu Iuda ad solis ortum. |
| 46 | Iabnel, in tribu Nephtali. |
| 47 | Ieron, in tribu Nephtali. |
| 48 | Iethlam, in tribu Dan. |
| 49 | Ielon, in tribu Dan. |
| 50 | Iud, in tribu Dan. |
| 51 | Ierachon, aquae, in tribu Dan. |
| 52 | Inlechi: pro quo Aquila interpretatur, in maxilla. |
| 53 | Iabis Galaad, et hanc oppugnaverunt filii Israel. |
| 54 | Nunc autem est vicus trans Iordanem in sexto milliario civitatis Pellae, super montem euntibus Gerasa. |