Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 50. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
| 1 | Ietabatha, castra in solitudine filiorum Israel. |
| 2 | Incendium, id est ἐμπυρισμὸς, locus in deserto, ubi quamdam partem populi flamma consumpsit. |
| 3 | Inthaath, castra in deserto filiorum Israel. |
| 4 | Ianna, quae est in campo Moab, subtus verticem Phasga, id est, excisi, quod respicit ad desertum iuxta Arnon. |
| 5 | Iassa, ubi adversus Sehon Amorrhaeorum regem dimicatur. |
| 6 | Meminit huius Isaias in visione contra Moab: sed et Ieremias. |
| 7 | Et usque hodie ostenditur inter Medaban et Debus. |
| 8 | Iazer, civitas Amorrhaeorum, in decimo lapide Philadelphiae ad solis occasum, trans Iordanem, quae fuit terminus tribus Gad, extenditurque usque Aroer, quae et ipsa respicit ad Rabba. |
| 9 | Meminit urbis Iazer et Isaias in visione contra Moab, sed et Ieremias. |
| 10 | Fuit autem separata Levitis, et distat ab Esebon millibus quindecim, e qua magnum flumen erumpens, a Iordane suscipitur. |
| 11 | Iordanes, fluvius dividens Iudaeam, Arabiam et Aulonem, de quo supra diximus, et usque ad mare Mortuum fluens, qui post multos circumitus iuxta Iericho, Mortuo commixtus mari, nomen amittit. |
| 12 | Ietabatha, locus in deserto, ubi torrentes aquarum demonstrantur. |
| 13 | Iericho, urbs, quam, Iordane transgresso, subvertit Iesus, rege illius interfecto: pro 231 quo exstruxit aliam Ozam de Bethel, ex tribu Ephraim, quam Dominus noster atque Salvator sua praesentia illustrare dignatus est. |
| 14 | Sed et haec eo tempore, quo Ierusalem oppugnabatur a Romanis propter perfidiam civium capta atque destructa est. |
| 15 | Pro qua tertia aedificata est civitas, quae usque hodie permanet, et ostenduntur utriusque urbis vestigia usque in praesentem diem. |