monumenta.ch > Hieronymus > 92. DE REGNORUM LIBRIS. > 79. DE EXODO. > 45. DE LIBRO IESU. > 71. DE LIBRO IESU. > 97. DE LIBRO IESU. > 80. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 33. DE EVANGELIIS. > 68. DE EVANGELIIS. > 41. DE LIBRO IUDICUM. > 48. DE GENESI.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 47. DE EVANGELIIS. <<<     >>> 49. DE EXODO.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 48. DE GENESI.

1 Iaboc, fluvius, quo transmisso, luctatus est Iacob adversus cum, qui sibi apparuerat, vocatusque est Israel.
2 Fluit autem inter Amman, id est, Philadelphiam, et Gerazan (in quarto milliario eius), et ultra procedens, Iordani fluvio commiscetur.
3 Idumaea, regio Esau: quae ex eo quod ille Edom vocabatur, nomen accepit.
4 Est autem circa urbem Petram, quae nunc dicitur Gabalene.
5 230 Itheth, regio principum Edom, in eadem, de qua supra diximus, Gebalene.
Hieronymus HOME

bnf13348.68