monumenta.ch > Hieronymus > 6. DE REGNORUM LIBRIS. > 69. DE GENESI. > 7. DE EVANGELIIS. > 15. DE PENTATEUCHO. > 3. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 57. DE REGNORUM LIBRIS. > 50. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 11. DE IESU. > 56. DE IUDICUM LIBRO. > 91. DE LIBRO IUDICUM. > 58. DE GENESI. > 66. DE LIBRO IUDICUM. > 47. DE EVANGELIIS.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 46. DE REGNORUM LIBRIS. <<<     >>> 48. DE GENESI.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 47. DE EVANGELIIS.

1 Gadara, urbs trans Iordanem, contra Scythopolim et Tyberiadem ad orientalem plagam sita in monte, ad cuius radices aquae calidae erumpunt, balneis desuper aedificatis.
2 Gergesa, ubi eos qui a daemonibus vexabantur, Salvator restituit sanitati, et hodieque super montem viculus demonstratur, iuxta stagnum Tyberiadis, in quod porci praecipitati sunt.
3 Diximus de hoc et supra.
4 Gethsemani, locus ubi Salvator ante Passionem oravit.
5 Est autem ad radices montis Oliveti nunc Ecclesia desuper aedificata.
6 Golgotha locus Calvariae, in quo Salvator pro salute omnium crucifixus est, et usque hodie ostenditur in Aelia ad septentrionalem plagam montis Sion.
Hieronymus HOME

bnf13348.67

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik