monumenta.ch > Hieronymus > 94. DE LIBRO IUDICUM. > 23. DE EVANGELIIS. > 70. DE EXODO. > 62. DE LIBRO IUDICUM. > 31. DE LIBRO IESU. > 78. DE GENESI. > 98. DE LIBRIS REGNORUM. > 88. DE GENESI. > 26. DE LIBRO IESU. > 16. DE LIBRO IESU. > 95. DE GENESI. > 53. DE GENESI. > 10.DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 38. DE GENESI. > 72. DE PENTATEUCHO. > 42. DE REGNORUM LIBRIS. > 27. DE LIBRO IUDICUM. > 44. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 34. DE GENESI. > 49. DE EXODO. > 59. DE EXODO. > 63. DE REGNORUM LIBRIS. > 74. DE GENESI. > 83. DE REGNORUM LIBRIS. > 89. DE DEUTERONOMIO. > 28. DE REGNORUM LIBRIS. > 46. DE REGNORUM LIBRIS.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 45. DE LIBRO IESU. <<<     >>> 47. DE EVANGELIIS.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 46. DE REGNORUM LIBRIS.

1 Geththa, ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto: nunc vicus grandis vocatur Giththam, inter Antipatridem et Iamniam.
2 Sed et alia villa appellatur Geththim.
3 Gallim, unde fuit Phalthi, qui post fugam David, Michol uxorem eius acceperat.
4 Meminit huius loci et Isaias.
5 Dicitur autem esse quidam iuxta Accaron vicus, qui vocetur Gallaa.
6 Gelamsur, regio Allophylorum.
7 Gelboe, montes alienigenarum, in sexto lapide a Scythopoli, in quibus et vicus est grandis, qui vocatur Gelbus.
8 Gedud, ad quam descendit David: pro quo Aquila, τὸν εὔζωνον, id est, expeditum, vel accinctum; Symmachus, latronum cuneum, transtulerunt.
9 Gazera, ubi percussit David alienigenas.
10 Posuimus et supra Gazer.
11 Gesur, regio alienigenarum in Syria.
12 Gilon, unde fuit Achitophel.
13 Gob, ubi commissum est praelium .
14 Galilaea: duae sunt Galilaeae, e quibus una Galilaea gentium vocatur, vicina finibus Tyriorum, ubi et Salomon viginti civitates donavit Chiram regi Tyri, in sorte tribus Nephthali: altera vero Galilaea dicitur circa Tyberiadem et stagnum Genezareth, in tribu Zabulon.
15 Gion, ubi Salomon est unctus in regem.
16 Ger, locus in quo percussit Ieu rex Israel Ochoziam regem Iudaeae, iuxta Ieblaam.
17 Gettha - Chopher, unde Ionas Propheta fuit.
18 Gaddi, quam percussit Azael rex Damasci.
19 Posita est et supra Gadda.
20 Gemala, regio Idumaeorum, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur, vallem salis.
21 Gebin, meminit huius Isaias.
22 Et est villa Geba, in quinto milliario a Guphnis euntibus Neapolim.
23 227 Gozan, in regione Emath: et huius meminit Isaias.
24 Est autem in finibus Damasci.
25 Gareb, collis iuxta Ierusalem, sicut scribit Ieremias.
26 Gebarth: pro quo Aquila interpretatur, in sepibus: Symmachus vero, in coloniis.
27 Gepha, nomen regionis, ut in Isaia scriptum est.
28 Gamem, sive Gamon, regio Moabitarum, iuxta Isaiam.
Hieronymus HOME

bnf13348.67