monumenta.ch > Hieronymus > 29. DE GENESI. > 90. DE LIBRO IESU. > 61. DE LIBRO IESU. > 24. DE LIBRO GENESEOS. > 2. DE EXODO. > 21.DE LIBRO IESU. > 35. DE LIBRO IESU. > 86. DE LIBRO IUDICUM. > 30. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 37. DE REGNORUM LIBRIS. > 82. DE IUDICUM LIBRO. > 60. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 92. DE REGNORUM LIBRIS. > 36. DE IUDICUM LIBRO. > 75. DE PENTATEUCHO. > 55. DE LIBRO IESU. > 64. DE QUINQUE MOSIS LIBRIS. > 79. DE EXODO. > 45. DE LIBRO IESU.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 44. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. <<<     >>> 46. DE REGNORUM LIBRIS.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 45. DE LIBRO IESU.

1 Galgala, haec est quam supra posuimus Golgol, ad orientalem plagam antiquae Ierichus cis Iordanem, ubi Iesus secundo populum circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna, triticeis panibus usus est Israel.
2 In ipso loco lapides quoque, quos de alveo Iordanis tulerant, statuerunt: ubi et tabernaculum testimonii fixum multo tempore fuit.
3 Cecidit autem in sortem tribus Iudae, et ostenditur usque hodie locus desertus in secundo Ierichus milliario, ab illius regionis mortalibus miro cultu habitus.
4 Sed et iuxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur.
5 Gai, iuxta Bethan et Bethel, quam expugnavit Iesus, rege illius interfecto, et habitavit in illa quondam citra Iordanem Amorrhaeus, nunc desertus tantum ostenditur locus.
6 Gabaon, unde Gabaonitae supplices venerunt ad Iesum: erat olim metropolis et regalis civitas Evaeorum, ceciditque in sortem tribus Beniamin.
7 Et nunc ostenditur villa eodem nomine in quarto 222 milliario Bethelis contra occidentalem plagam, iuxta Rama et Remmon: ubi Solomon hostiis immolatis, divinum meruit oraculum.
8 Fuit autem et ipsa separata Levitis.
9 Gabe, sortis Beniamin, et haec Levitis civitas separata.
10 Gazer, in sorte tribus Ephraim, urbs separata Levitis: quam et ipsam expugnavit Iesus, rege illius interfecto.
11 Aedificata est autem postea a Solomone: nunc Gazara villa dicitur in quarto milliario Nicopoleos contra septentrionem.
12 Verumtamen sciendum, quod alienigenas ex ea Ephraim non potuit expellere.
13 Goson, et hanc expugnavit Iesus.
14 Geth, in hac gigantes, qui vocabantur Enacim, et Philistinorum accolae permanserunt.
15 Ostenditur vicus in quinto milliario ab Eleutheropoli euntibus Diospolim.
16 Gesom, civitas alienigenarum, quae est in Gargasi in Basanitide: de qua filii Israel expellere non valuerunt Gesuri.
17 Gader, et huius regem interfecit Iesus.
18 Legimus quod Iacob trans turrim Gader fixerit tabernaculum suum .
19 Goim in Gelgel: quod Aquila et Symmachus interpretantur, gentes in Gelgel.
20 Gelgel, et hanc cepit Iesus: et nunc ostenditur villa nomine Galgulis, ab Antipatride in sexto milliario contra septentrionem.
21 Golathmaim, locus qui intepretatur possessio aquae.
22 Gadda, in tribu Iuda.
23 Est autem hodieque villa in extremis finibus Daromae contra orientem, imminens mari Mortuo.
24 Gadera, in tribu Iuda: nunc appellatur villa ad regionem civitatis Aeliensis pertinens, nomine Gadora, circa Terebinthum.
25 Gahedur, in tribu Iuda: hodieque vocatur Gedrus, vicus praegrandis in decimo milliario Diospoleos pergentibus Eleutheropolim.
26 Gabli, terra Allophylorum.
27 Gison, in tribu Iuda.
28 Gelon, in tribu Iuda Gaderoth, in tribu Iuda.
29 223 Getremmon, in tribu Manasse, civitas separata Levitis.
30 Gai, vallis, sive praeruptum.
31 Gehennom, quod interpretatur, vallis Ennom, et ab hac quidam putant appellatam geliennam.
32 Cecidit autem in sortem tribus Beniamin iuxta murum Ierusalem contra orientem (super qua in libris Hebraicarum Quaestionum plenius dictum est).
33 Gethepher, in tribu Zabulon.
34 Gefthael, id est vallis Efthael, in tribu Zabulon.
35 Gabathon, in tribu Dan, civitas separata Levitis.
36 Est quoque oppidum, quod vocatur Gabe, in sextodecimo milliario Caesareae, et alia villa Gabatha in finibus Diocaesareae iuxta grandem campum Legionis: necnon Gaba et Gabatha, viculi contra orientalem plagam Daromae.
37 Sed et alia Gabatha in tribu Beniamin, ubi fuit domus Saul: alienigenarum quoque in Regnorum Libris quaedam Gabatha scribitur (et iuxta Bethleem in tribu Iuda).
38 Getremmon, alia civitas in tribu Dan, separata Levitis.
39 Est autem nunc villa praegrandis in duodecimo milliario Diospoleos pergentibus ad eam de Eleutheropoli.
40 Galiloth, locus iuxta Iordanem in tribu Beniamin: ubi altare Domino constituerunt filii Ruben.
41 Gaas, mons in tribu Ephraim, in cuius septentrionali plaga sepultus est Iesus filius Nave, et usque hodie iuxta vicum Thamna sepulcrum eius insigne monstratur.
42 Gabaath, in tribu Beniamin, urbs Phinees filii Eleazar: ubi sepultus est Eleazarus.
43 Est autem nunc Gabatha, villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum Ambacuc prophetae ostenditur.
44 226 Gabaam, usque ad hanc bellatum est contra tribum Beniamin, sicut in libro Iudicum scribitur .
Hieronymus HOME

bnf13348.67

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 44. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. <<<     >>> 46. DE REGNORUM LIBRIS.
monumenta.ch > Hieronymus > 29. DE GENESI. > 90. DE LIBRO IESU. > 61. DE LIBRO IESU. > 24. DE LIBRO GENESEOS. > 2. DE EXODO. > 21.DE LIBRO IESU. > 35. DE LIBRO IESU. > 86. DE LIBRO IUDICUM. > 30. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 37. DE REGNORUM LIBRIS. > 82. DE IUDICUM LIBRO. > 60. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 92. DE REGNORUM LIBRIS. > 36. DE IUDICUM LIBRO. > 75. DE PENTATEUCHO. > 55. DE LIBRO IESU. > 64. DE QUINQUE MOSIS LIBRIS. > 79. DE EXODO. > 45. DE LIBRO IESU.