Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 44. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
| 1 | Gasiongaber, castra in solitudine filiorum Israel, sicut in Numerorum libro scriptum est. |
| 2 | Porro iuxta Deuteronomium civitas est Esau, quam nunc Esiam nuncupari putant, iuxta mare Rubrum et Ailam. |
| 3 | Gai, in solitudine castra filiorum Israel: et usque hodie Gaia urbs dicitur Palaestinae, iuxta civitatem Petram. |
| 4 | Gelmon Deblathaim, castra, id est, mansio filiorum Israel in deserto. |
| 5 | Gadgad, mons in deserto, ubi castrametati sunt filii Israel. |
| 6 | Gaza, civitas Evaeorum, in qua habitavere Cappadoces, pristinis cultoribus interfectis. |
| 7 | Apud veteres erat terminus Chananaeorum iuxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Iudae: sed eam tenere non potuit, quia Enacim, id est gigantes, Allophylorum fortissimi, restiterunt; et est usque hodie insignis civitas Palaestinae. |
| 8 | (Quaeritur autem quomodo in quodam Propheta dicatur Gaza futura in tumulum sempiternum: quod solvitur ita: antiquae civitatis locum vix fundamentorum praebere vestigia, hanc autem quae nunc cernitur in alio loco, pro illa quae corruit, aedificatam.) Gargasi, civitas trans Iordanem, iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse. |
| 9 | Et haec esse nunc dicitur Gerasa, urbs insignis Arabiae. |
| 10 | Quidam autem ipsam esse Gadaram aestimant. |
| 11 | Sed et Evangelium meminit Gergesenorum. |
| 12 | Gaggada, ubi aquarum torrentes sunt. |
| 13 | Est autem locus in solitudine. |
| 14 | Gaulon, sive Golam, in tribu Manasse civitas sacerdotalis et fugitivorum, in regione Basanitide. |
| 15 | Sed et nunc Gaulon vocatur villa praegrandis in Batanaea, ex cuius nomine et regio sortita vocabulum est. |
| 16 | Gebal, mons in terra repromissionis, ubi ad imperium Mosis altare constructum 219 est. |
| 17 | Sunt autem iuxta Iericho duo montes vicini contra se invicem respicientes, e quibus, unus Garizim, alter Gebal dicitur. |
| 18 | Porro Samaritani arbitrantur, hos duos montes iuxta Neapolim esse; sed vehementer errant: plurimum enim inter se distant, nec possunt invicem benedicentium sive maledicentium inter se audiri voces (quod Scriptura commemorat). |
| 19 | Garizin, mons super quem steterunt hi qui maledicta resonabant, iuxta supra dictum montem Gebal. |
| 20 | Golgol, quae et Galgal, iuxta quam montes esse scribuntur Garizin et Gebal. |
| 21 | Galgal autem, locus est iuxta Iericho. |
| 22 | (Errant igitur Samaritani, qui iuxta Neapolim Garizin et Gebal montes ostendere volunt, cum illos iuxta Galgal esse Scriptura testetur.) Gai, in Moab, quod interpretatur, vallis Moab, iuxta Phogor, ubi sepultus est Moses. |