monumenta.ch > Hieronymus > 74. DE GENESI. > 89. DE DEUTERONOMIO. > 28. DE REGNORUM LIBRIS. > 46. DE REGNORUM LIBRIS. > 40. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 39. DE EXODO. <<<     >>> 41. DE LIBRO IUDICUM.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 40. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

1 Fin, castra filiorum Israel in deserto.
2 Fathura, civitas trans Mesopotamiam, unde fuit Balaam hariolus: sed et iuxta Eleutheropolim quaedam villa nomine Fathura euntibus Gazam nuncupatur.
3 Fagor, et Bethfogor, mons Moabitarum, ad quem Balaac rex adduxit Balaam hariolum in supercilio Liviadis.
4 Sed et alia villa Fogor haud procul a Bethleem cernitur (quae nunc Phaora nuncupatur).
5 Fasga, civitas Amorrhaeorum.
6 Est autem et mons contra orientalem plagam Fasga, pro quo Aquila interpretatur, excisum.
7 Sed et Septuaginta interpretes Fasga in quodam loco, excisum transtulerunt.
Hieronymus HOME

bnf13348.65