Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 38. DE GENESI.
| 1 | Fison, quod interpretatur, caterva: fluvius quem nostri ( Graeci ) Gangen vocant, de paradiso exiens, et pergens ad Indiae regiones, post quas erumpit in pelagus. |
| 2 | Dicit autem Scriptura circumiri ab hoc universam regionem Evila, ubi aurum praecipuum nascitur et Carbunculus lapis et Prasinus. |
| 3 | Faran, nunc oppidum trans Arabiam iunctum Saracenis, qui in solitudine (vagi errant) Per hoc iterfecerunt filii Israel, cum de monte Sina castra movissent. |
| 4 | Est ergo, ut diximus, trans Arabiam contra australem plagam, et distat ab Aila contra Orientem, itinere trium dierum. |
| 5 | In deserto autem Pharan Scriptura commemorat habitasse Ismaelem. Unde et Ismaelitae (qui nunc Saraceni). |
| 6 | Legimus quoque Chodorlagomor regem percussisse eos, qui erant in deserto Pharan. |
| 7 | Fitistiim, quae nunc dicitur Ascalon, et circa eam regio palaestinae. |
| 8 | Fanuel, locus in quo Iacob tota nocte colluctans, Israelis vocabulum meruit, iuxta torrentem Iaboc (Fanuel autem interpretatur facies Dei, ab eo quod Iacob ibi Deum viderit). |
| 9 | Fogo, civitas Adad regis, quae est in regione Gabalitica. |
| 10 | Fenon, castra filiorum Israel in deserto. |
| 11 | Fuit autem quondam civitas principum 214 Edom, nunc viculus in deserto, ubi aeris metalla (damnatorum suppliciis effudiuntur), inter civitatem Petram et Zoaram (de quo et supra diximus). |