Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 32. DE REGNORUM LIBRIS.
| 1 | Ergab, ad quem locum Ionathan filius Saul veru dirigit, militaribus iaculis se exercens. |
| 2 | Pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt lapidem, licet in alio loco Symmachus pro hoc τὴν περίμετρον dixerit. |
| 3 | Echela, ubi absconditus est David: nunc vero Eccela villa dicitur in septimo ab Eleutheropoli milliario, iuxta quam et sepulcrum Ambacuc prophetae ostenditur. |
| 4 | Elmoni, locus quispiam interpretatur: pro quo Aquila et Theodotio transtulerunt τόνδε τινὰ, quod nos dicere possumus, hunc vel illum. |
| 5 | (Porro diligens lector agnoscat, quod in principio quoque libri huius aliqua ex parte perstrinxi, me non omnia quae transfero comprobare: sed idcirco quaedam iuxta auctoritatem Graecam relinquere, quia de his in Libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputavi.) Esthama, ad quem locum misit David. |
| 6 | Eloth, quam aedificavit rex Azarias. |
| 7 | Emath, in Isaia civitas Damasci, quam oppugnavit rex Assyriorum. |
| 8 | Meminit huius Zacharias et Ezechiel. |
| 9 | In Amos quoque Emath Rabba scribitur (quod nobiscum sonat, Emath magna ). |
| 10 | Diximus de hac et supra, quod nobis videretur hanc esse Epiphaniam iuxta Aemesam (quae usque hodie Syro sermone sic dicitur.) Eser, urbs quam aedificavit Salomon, Elcese, de quo loco et Naum propheta fuit, nam appellatur Elcesaeus. |
| 11 | Emacim, quod Symmachus et Aquila transtulerunt, vallium. |