Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 31. DE LIBRO IESU.
| 1 | Emec Achor, quod interpretatur, vallis Achor (id est tumultus atque turbarum), ubi Achan lapidibus oppressus est, eo quod quaedam de anathemate sustulisset. |
| 2 | Est autem locus iuxta Iericho haud procul a Galgalis. |
| 3 | ( Male ergo quidam putant vallem Achor, a nomine eius qui lapidatus est, nuncupatam, cum ille Achan dictus sit, et non Achor, vel Achar.) Eglom, quae et Odollam, in tribu Iudae: cuius regem nomine Dabir, interfecit Iesus. |
| 4 | Est autem nunc villa praegrandis, in duodecimo ab Eleutheropoli lapide contra Orientem: de qua et supra diximus. |
| 5 | Esrom quae et Asor, iuxta eremum in tribu Iuda: de qua et supra dictum est. |
| 6 | Enacim, et in hac interfecit Iesus Enacim gigantes de regione montana in Chebron. |
| 7 | (Sed mihi videtur non esse nomen loci Enacim, sed habitatorum Chebron.) Ephron, in tribu Iuda. |
| 8 | Est et villa praegrandis Ephraea nomine contra septentrionem in vicesimo ab Aelia milliario. |
| 9 | Edre, in tribu Iuda. |
| 10 | Ethnam, in tribu Iuda. |
| 11 | Ebeziuthia, in tribu Iuda. |
| 12 | Evim, in tribu Iuda. |
| 13 | Elolath, in tribu Iuda. |
| 14 | Ereb, in tribu Iuda. |
| 15 | Est hodieque villa in Daroma, id est, ad Austrum, quae et Eremiththa nuncupatur. |
| 16 | Esan, in tribu Iuda. |
| 17 | Elul, in tribu Iuda. |
| 18 | Est et hodie in regione ad Aeliam pertinente villa nomine Alula, iuxta Chebron. |
| 19 | l Elthece , in tribu Iuda: est hodieque 206 Thecua vicus in nono ab Aelia milliario contra meridianam plagam, de quo fuit Amos propheta, cuius et sepulcrum ibidem ostenditur. |
| 20 | Engaddi, in tribu Iuda: ubi absconditus est David in solitudine, quae est in Aulone Ierichus, hoc est in regione illa campestri, de qua supra diximus. |
| 21 | Vocatur autem usque hodie vicus praegrandis Iudaeorum Engadda, iuxta mare Mortuum, unde et opobalsamum venit (quas vineas Engaddi Salomon nuncupat). |
| 22 | Esthemo, civitas sacerdotalis, nunc autem ostenditur praegrandis vicus Iudaeorum in Daroma, qui locus ad Eleutheropoleos pertinet regionem. |
| 23 | Emec Raphaim, id est, vallis Raphaim, in tribu Beniamin. |
| 24 | Edomia, in tribu Beniamin: nunc vero ostenditur villa Eduma in Acrabittene duodecim ferme millibus distans a Neapoli contra Orientem. |
| 25 | Erma, et hanc Iesus cepit, rege illius interfecto: quae fuit in sorte Symeonis, sive Iudae. |
| 26 | Ether, sortis Symeonis, et nunc est villa praegrandis nomine Ieththira, in interiori Daroma iuxta Malatham. |
| 27 | Eththa, in tribu Symeonis. |
| 28 | Elcath, in tribu Aser, Levitis separata civitas. |
| 29 | Edrai, in tribu Nephthalim. |
| 30 | Esthaul, in tribu Dan, ubi mortuus est Samson: quae usque hodie ostenditur in decimo Eleutheropoleos milliario contra aquilonem pergentibus Nicopolim. |
| 31 | Eltheco, in tribu Dan, separata Levitis. |
| 32 | Elba, de hac tribus Aser accolas pristinos non quivit expellere. |
| 33 | Eremmon, vicus Iudaeorum praegrandis in sexto decimo ab Eleutheropoli milliario contra meridiem in Daroma. |
| 34 | Emathdor, in tribu Nephthalim, separata Levitis. |
| 35 | Emath, terminus Allophylorum in regione Damasci. |