monumenta.ch > Hieronymus > 29. DE GENESI. > 90. DE LIBRO IESU. > 61. DE LIBRO IESU. > 24. DE LIBRO GENESEOS. > 2. DE EXODO. > 21.DE LIBRO IESU. > 35. DE LIBRO IESU. > 86. DE LIBRO IUDICUM. > 30. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 29. DE GENESI. <<<     >>> 31. DE LIBRO IESU.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 30. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

1 Ebrona, in deserto castra filiorum Israel.
2 Emath, quam transierunt exploratores, qui ab Iesu missi sunt.
3 Erma, ubi pars populi caesa est Israelis ab Amalec et Chananaeo, quem in Deuteronomio Amorrhaeum Scriptura vocat.
4 Esebon, civitas Seon regis Amorrhaeorum in terra Galaad: quae cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorrhaeis belli iure possessa est.
5 Meminit huius Ieremias, Isaias quoque in visione contra Moab.
6 Porro nunc vocatur Esbus, urbs insignis Arabiae, in montibus qui sunt contra Iericho, viginti a Iordane millibus distans.
7 Fuit autem in tribu Ruben separata Levitis.
8 Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan, gigas et potens, omnisque illius caesus exercitus.
9 Nunc autem est Adra insignis Arabiae civitas in vicesimo quarto lapide a Bostra.
10 Eleale, civitas Amorrhaeorum in Galaad, quae cecidit in sortem tribus Ruben.
11 203 Meminit huius et Isaias in visione contra Moab, et Ieremias: sed et usque hodie villa grandis ostenditur in primo ab Esbus milliario.
12 Euna, quae est iuxta desertum Cades.
13 Ermon, mons Ermon, quem Phoenices cognominant Sanior: iam et supra positus.
Hieronymus HOME

bnf13348.62

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik