monumenta.ch > Hieronymus > 74. DE GENESI. > 89. DE DEUTERONOMIO. > 28. DE REGNORUM LIBRIS. > 46. DE REGNORUM LIBRIS. > 40. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 67. DE REGNORUM LIBRIS. > 93. DE GENESI. > 52. DE REGNORUM LIBRIS. > 87. DE EVANGELIO. > 43. DE GENESI. > 29. DE GENESI.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 28. DE REGNORUM LIBRIS. <<<     >>> 30. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 29. DE GENESI.

1 Eden, sacri paradisi locus ad Orientem, quod in voluptatem deliciasque transfertur.
2 Evila, ubi aurum purissimum (quod Hebraice dicitur zaab ( ) et gemmae pretiosissimae, carbunculus, smaragdusque nascuntur.
3 Est autem regio ad Orientem vergens, quam circumit de paradiso Phison egrediens: quem nostri, mutato nomine, Gangen vocant.
4 Sed et unus de minoribus Noe, Evila dictus est, quem Iosephus refert cum fratribus suis a flumine Cephene et regione Indiae, usque ad eum locum qui appellatur Hieria, possedisse.
5 Sed et Ismael in solitudine Evila habitasse scribitur: quam ait sancta Scriptura esse in deserto Sur contra faciem Aegypti, et tendere usque ad terram Assyriorum.
6 202 Euphrates, fluvius Mesopotamiae, in paradiso oriens.
7 (Porro Sallustius auctor certissimus asserit tam Tigris quam Euphratis in Armenia fontes demonstrari.
8 Ex quo animadvertimus aliter de paradiso et fluminibus eius intelligendum.) Ellasar, civitas regis Arioch.
9 Ephratha, regio Bethleem civitatis David, in qua natus est Christus.
10 Est autem in tribu Iuda ( licet plerique male aestiment in tribu Beniamin), iuxta viam ubi sepulta est Rachel quinto milliario ab Ierusalem, in eo loco qui a Septuaginta vocatur Hippodromus.
11 Legimus Ephrathan in Paralipomenon libro , sicut supra dictum est.
Hieronymus HOME

bnf13348.62