Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 26. DE LIBRO IESU.
| 1 | Dabira, civitas in tribu Dan, cuius regem interfecit Iesus. |
| 2 | Est autem et alia villula Iudaeorum in monte Thabor regionis ad Diocaesaream pertinentis. |
| 3 | Dornapheth (quod Symmachus transtulit, Dor maritima). |
| 4 | Haec est Dora in nono milliario Caesareae Palaestinae pergentibus Tyrum nunc deserta: quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, eam possidere non potuit, quia habitatores in illa pristini permansere. |
| 5 | Dabir, in tribu Iuda, quae vocabatur civitas litterarum, hanc praeoccupavit Gothoniel frater Caleb interfectis in ea Enacim. |
| 6 | Fuit autem et ipsa sacerdotibus separata. |
| 7 | (Porro Gothoniel quidam arbitrantur filium fratris Caleb.) Dabir, super Iordanem civitas Amorrhaeorum. |
| 8 | Dimona, in tribu Iuda. |
| 9 | Dadan, in tribu Iuda. |
| 10 | Denna, in tribu Iuda, eadem est autem quae et Dabir civitas litterarum. |
| 11 | Dahiva, sive Dahiud, in tribu Iuda. |
| 12 | Duma, in tribu Iuda, vicus grandis in Daroma, hoc est, ad australem plagam in finibus Ἐλευθεροπόλεως, decem et septem ab ea millibus distans. |
| 13 | Damna, in tribu Zabulon, Levitis separata civitas. |
| 14 | Dasbath, in tribu Zabulon. |
| 15 | Dabrath, in tribu Issachar, urbs separata Levitis. |