Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 25. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
| 1 | Debon, quae et Dibon, in solitudine castra filiorum Israel. |
| 2 | Est autem et alia Dibon, villa praegrandis iuxta Arnonem, quae cum prius fuisset filiorum Moab, et post eam Seon rex Amorrhaeorum 198 belli iure tenuisset, a filiis Israel capta atque possessa, in partem venit tribus Gad. |
| 3 | Meminit huius Ieremias et Isaias in visione contra Moab. |
| 4 | Debongad, filiorum Israel castra. |
| 5 | Dysmemoab, id est, ad occidentem Moab, iuxta Iordanem contra Ierichum: ubi Balac rex Moab et maiores natu Madian, Israelem insidiis deceperunt, in quo loco et Moses scripsit Deuteronomium. |