monumenta.ch > Hieronymus > 29. DE GENESI. > 90. DE LIBRO IESU. > 61. DE LIBRO IESU. > 24. DE LIBRO GENESEOS.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 23. DE EVANGELIIS. <<<     >>> 25. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 24. DE LIBRO GENESEOS.

1 Dasem, urbs Assyriorum nobilis, quam exstruxit Assur, inter Niniven et Chalach.
2 Drys, id est, quercus Mambre, iuxta Chebron (quae usque ad aetatem infantiae meae, et Constantii regis imperium, terebinthus monstrabatur pervetus, et annos magnitudine indicans), sub qua habitavit Abraham.
3 (Miro autem cultu ab ethnicis habita est, et veluti quodam insigni numine consecrata.) Damascus, nobilis urbs Phoenicis.
4 Eodem autem vocabulo et Masec, ancillae Abraham filius, appellatus est.
5 (Porro Masec quid sibi velit, in libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputavi: hic tantum interpretis sum functus officio, non quod ancillam Abrahae Masec nuncupatam, probem.) Dan, viculus est in quarto a Paneade milliario euntibus Tyrum: qui usque hodie sic vocatur, terminus Iudaeae provinciae contra septentrionem, de quo et Iordanis flumen erumpens.
6 (A loco sortitus est nomen: Ior, quippe ῥεῖθρον, id est fluvium, sive rivum Hebraei vocant.) Dannaba, civitas Balac, filii Beor regis Edom, post quem regnavit Iob (licet mihi videatur longe aliter).
7 et est usque hodie villa Dannaia, in octavo milliario Ἀρεοπόλεως pergentibus Arnonem; et altera Dannaba super montem Phogor in septimo lapide Esbus.
8 Dothaim, ubi invenit Ioseph fratres suos pecora pascentes, qui et usque hodie in duodecim milliario a Sebaste, contra Aquilonis plagam ostenditur.
Hieronymus HOME

bnf13348.61