monumenta.ch > Hieronymus > 54. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO. > 19. DE GENESI.
Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., , 18. DE REGNORUM LIBRIS. <<<     >>> 20. DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.

Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 19. DE GENESI.

1 Chalanne, civitas regni Nemrod in Babylone: cuius et Isaias meminit, dicens Et Chalanne, ubi turris aedificata.
2 Chalach, urbs Assyriorum, quam aedificavit Assur egrediens de terra Sennaar.
3 Charran, civitas Mesopotamiae (trans Edessam), quae usque hodie Charra dicitur (ubi Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus).
4 Chebron, quae quondam appellabatur Arbe (licet male in Graecis codicibus habeatur Arboc: condita est autem ante septem annos, quam Tanis urbs Aegypti conderetur.
5 Diximus de hac et supra.
6 Fuit autem metropolis Enacim (quos gigantes et potentes intelligere debemus).
7 Chobaa, ad laevam partem Damasci.
8 Est autem et villa Chobaa, in iisdem 191 regionibus, habens accolas Hebraeos, qui credentes in Christum (omnia legis praecepta custodiunt. Et a principe haereseos) Ἐβιωνῖται ( Ebionitae ) nuncupantur.
9 (Contra istiusmodi dogma Paulus Apostolus scribit ad Galatas.) Chabratha, quod interpretatur Aquila καθ' ὁδὸν, id est, iuxta viam, quae ducit in Ephrata, id est Bethleem: ubi Rachel cum Beniamin peperisset, occubuit.
10 Super hoc verbo quid nobis videatur, in libris Hebraicarum Quaestionum diximus.
11 Chazbi, ubi geminos Iudae filios Thamar edidit.
12 Ostenditur autem nunc locus desertus iuxta Odollam in finibus Eleutheropoleos.
13 De hoc quoque in libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputatum est.
Hieronymus HOME

bnf13348.61