Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 18. DE REGNORUM LIBRIS.
| 1 | Ceni, regio Philistiim. |
| 2 | Carmelus, ubi Nabal quondam Carmelius fuit, et nunc villa est Chermela nomine, in decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam, ubi et Romanum praesidium positum est. |
| 3 | . . . . . . . . . . . Cedron, appellatur torrens, sive vallis Cedron, iuxta Ierusalem (ad orientalem plagam: cuius et Ioannes Evangelista meminit). |
| 4 | Cyrene (in finibus Aegypti), ad quem locum rex Assyriorum transtulit Damascenos. |
| 5 | 190 Coa, quae est iuxta Aegyptum. |
| 6 | Carchedon, id est Carthago: cuius Isaias et Ezechiel in visione Tyri recordantur: pro quo in Hebraico THARSIS scriptum est. |
| 7 | Sed et de hac in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus. |
| 8 | Coelas, id est vallis Iosaphat inter Ierusalem et montem Oliveti. |
| 9 | Cedem, in Ezechiel: quod Aquila et Symmachus interpretantur orientem. |
| 10 | Cedar, in Ezechiel, principes Cedar (XXVII, 21). |
| 11 | Sed et Isaias et Ieremias in visione Arabiae, huius vocabuli recordantur. |
| 12 | Est autem regio in eremo Saracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata. |
| 13 | Carioth, in regione Moabitarum: sicut Ieremias scribit. |
| 14 | Capharnaum, iuxta stagnum Gennezar: usque hodie oppidum in Galilaea gentium situm, in finibus Zabulon et Nephthalim. |
| 15 | Hucusque per C litteram, id est Graecum KAPPA legere debemus: exinde per elementum CHI, quod aspirationem in se continet, et a Latinis minime habetur, scribendum pariter ac legendum. |