Hieronymus, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, LIBER., 16. DE LIBRO IESU.
| 1 | Capseel, in tribu Iuda. |
| 2 | Cina, in tribu Iuda. |
| 3 | 186 Ceila, in tribu Iuda, ubi quondam sedit David, et nunc est villa Cela ad orientalem plagam Eleutheropoleos pergentibus Chebron, quasi in octavo milliario, in qua sepulcrum monstratur prophetae Ambacuc. |
| 4 | Cariathbaal, civitas Iarim in tribu Iuda. |
| 5 | Cana, in tribu Ephraim. |
| 6 | Campsaim, in tribu Ephraim. |
| 7 | Cane, in tribu Manasse. |
| 8 | Cariathiarim, quae et Cariathbaal, civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Iudae, euntibus ab Aelia Diospolim in milliario nono. |
| 9 | De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Ioacim in Ierusalem, sicut scribit Ieremias (XXVI, 20). |
| 10 | Sed et in Paralipomenon libro , filius Sobal appellatur Cariathiarim. |
| 11 | Cision, in tribu Issachar, civitas separata Levitis. |
| 12 | Cartha, in tribu Zabulon, civitas separata Levitis. |
| 13 | Cotta, in tribu Zabulon, civitas separata Levitis. |
| 14 | Cana, usque ad Sidonem maiorem (est quippe et altera minor, ad cuius distinctionem maior haec dicitur). |
| 15 | Fuit autem Cana in tribu Aser, ubi Dominus noster atque Salvator aquas vertit in vinum. |
| 16 | Unde Nathanael verus Israelita Salvatoris testimonio comprobatur (et est hodie oppidulum in Galilaea gentium). |
| 17 | Cedes, sortis Nephthalim, civitas sacerdotalis ac fugitivorum, in Galilaea super montem Nephthalim. |
| 18 | Sed et hanc cepit rex Assyriorum, quae nunc Cidissus appellatur, in vicesimo Tyri milliario iuxta Paneadem. |
| 19 | Chartham, in tribu Nephthalim, civitas separata Levitis. |